- NENIA
- NENIAcarmen lugubre, cuius primum auctorem Linum ferunt: Graece νηνία. item νήνιτον, i. e. extremum. Unde non recte per diphthongum scribi, monet Scaliger. Ad laeta id transtulit primus et postremus Euripides. Iovianus Pontanus, ad nutricias cantilenas: propterea quod vulgus in Italia, quas uno in loco Bellas, alio Nenas nutrices vocat; a cantiunculis, ut videtur, quae sint similes cantibus Praeficarum. Cuius carminis angustiis divinus ille Vir ita clausit lasciviam immensi sui ingenii, ut aliorum excluserit audaciam. At Veterum nutricum cantiones καταβαυκιλήσεις nominârunt, Baucis enim nomen in re futili, Neniam vero (unde et ῃηνιδὼν tibia funebris) inventum aiunt Phrygum, cuius rei meminerit Hipponax. Vide praefatum Scaligerum Poetices l. 1. c. 50. Certe inter vocabula Phrygum, quae e Palaestina illi habuerint, Νινήατον seu Naeniam, quoque recenset Sam. Bochart. Hieroz. Parte prior. l. 2. c. 36. Vide quoque supra Naenia. NENNIUS Abbas Anglus, discipulus Elvodugi Probi et Beulani Ecclesiastici, floruit A. C. 620. Auctor libri, de origine Britonum, etc. Pitsaeus, Balaeus de Script. Angl.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.